# Sententiarum Libri Quinque 97.26.86-102

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.26.86 to 97.26.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.86

XXIV, 21). Hinc rursum ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Ib., 22). Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies, quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit (Moral. XXXII, c. 15, n. 27). Profecto ut et superbiam terreat de adversitate temporis, et infirmitatem refoveat de brevitate. Daniel Propheta, de Antichristi temporibus loquens, ait: Considerabam cornua decem, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia (Dan. VII, 8). Quia enim per undenarium numerum transgressio exprimitur, hujus bestiae cornu undecimo ipse auctor transgressionis indicatur. Quod videlicet parvulum oritur, quia purus homo generatur: sed immaniter crescit, quia usque ad conjunctam sibi vim Angelicae fortitudinis proficit. Damnatus ille homo in fine mundi tria cornua, quae ante faciem sunt, evellit, quia ditioni suae regna totidem, quae sibi vicina sunt, subigit Cujus oculi sunt ut oculi hominis, sed os ingentia loquitur; quia in illo humana quidem forma cernitur, sed verbis suis ultra homines elevatur. Quod per Paulum Apostolum dicitur: Extollens se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4), hoc Daniel propheta testatur dicens: Os loquens ingentia. Quod vero illum vel Daniel ingentia eloqui, vel Paulus perhibet supra cultum deitatis extolli, hoc est, quod a beato Job divino eloquio cedro comparatur (Job XL, 12). More enim cedri quasi ad alta nititur, dum in omni fastu fallaciae, et virtutis robore, et culminis elatione prosperatur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
