# Sententiarum Libri Quinque 97.27.1-39

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.27.1 to 97.27.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.27.1

De Antichristo vel ejus membris. Fortitudo Antichristi non suis viribus roboratur, quia Satanae virtute in gloriam perditionis attollitur, sicut scriptum est: Consurgat rex impudens facie, et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis (Dan. VIII, 23; Moral. lib. XXXII, c. 15, n. 26). Daniel propheta de eodem Antichristo ait: Dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas, et usque ad Principem fortitudinis magnificatus est, et ab eo abstulit juge sacrificium et dejecit locum sanctificationis ejus. Robur autem datum ei est contra juge sacrificium propter peccata; et prosternetur veritas in terra (Ibid. 10, 11, 12). Ille principaliter damnatus homo est, qui alarum cymbalum vocatur (Isai. XVIII, 1; Moral. lib. XIII, c. 10, n. 13), quia hi qui per superbiam in altitudinem cogitationis evolant eumdem perversum hominem praedicando sonant. Quae scilicet terra recte trans flumina AEthiopiae esse perhibetur. AEthiopia etenim nigrum populum mittit; et omnem hominem mundus iste, quia peccatorem profert, quasi nigrum [AEthiopia populum parit. Sed terra cui vae dicitur trans flumina] AEthiopiae esse perhibetur, quia damnatus ille homo tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium peccata transcendat. Perversus ille homo in mari legatos mittit, quia ipse praedicatores suos in saeculum spargit. De quibus recte subditur qualiter mittantur, dum dicitur: In vasis papyri super aquas (Isai. XVIII, 1). Ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? Vasa ergo papyri sunt corda doctorum saecularium. In Apocalypsi per Joannem dicitur: Vidi aliam bestiam ascendentem de terra (Apoc. XIII, 11; Moral. lib. XXXIII, c. 35, n. 59). Priorem quippe bestiam, id est, Antichristum, superiori descriptione narraverat. Post quem haec alia bestia ascendisse dicitur, quia post eum multitudo praedicatorum illius ex terrena potestate crassatur. De terra quippe ascendere est de terrena gloria superbire.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
