# Sententiarum Libri Quinque 97.27.40-64

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.27.40 to 97.27.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.27.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.27.40

Quae bestia habet duo cornua agni similia, quia per hypocrisim sanctitatis eam quam in se veraciter Dominus habuit singularem sibi inesse et sapientiam mentitur et vitam. Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentinum virus infunditur, recte illic subditur: Et loquebatur ut draco (Apoc. XIII, 11). Ista ergo bestia, id est praedicantium multitudo, si aperte ut draco loqueretur, agno similis non appareret; sed assumit agni speciem, ut draconis exerceat operationem. Amaritudo perversarum mentium in hoc tempore non erumpit exterius in vocem pravae libertatis: veniet profecto tempus quando perversi atque carnales aperta voce praedicent quod nunc occulta cogitatione moliuntur (Moral., lib. XIX, c. 9, n. 15). Veniet tempus quando catholicam Ecclesiam non solum injustis vocibus, sed etiam crudelibus plagis premant. In Evangelio Veritas dicit: Surgent pseudo-christi e pseudo-propheta, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Nunc fideles nostri mira faciunt, cum perversa patiuntur; tunc autem Antichristi satellites, etiam cum perversa inferunt, mira facturi sunt (Moral. lib. XXXII, c. 15, n. 24). Pensemus quae erit humanae mentis illa tentatio temperibus Antichristi, quando pius martyr et corpus tormentis subjicit, et tamen ante ejus oculos miracula tortor facit. Cujus tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando his qui flagris cruciat signis coruscat? Quia nimirum et altus tunc erit veneratione prodigii, et durus crudelitate tormenti. Non enim sola tunc potestate erigitur, sed etiam signorum ostensione fulcitur (N. 25). Surgent, inquit, pseudo-christi et pseudo-prophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Qua in re valde quaerendum est quomodo aut hi qui electi sunt induci in errorem possint, aut cur si fieri potest, quasi ex dubietate subditur, cum quid faciendum sit Dominus omnia praesciens praestolatur (Moral.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
