# Sententiarum Libri Quinque 97.29.1-26

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.29.1 to 97.29.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.29.1

De resurrectione mortuorum. Sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt; sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? quando agitur, ut cinis animetur (Lib. II in Ev., hom. 26, n. 12)? Longe minus est Deo reparare quod fuit, quam creasse quod non fuit. Aut quid mirum, si hominem ex pulvere resuscitet, qui simul omnia ex nihilo creavit? mirabilius est Deo coelum ac terram ex nullis existentibus rebus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Hominis mortui cinis in sepulcro attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae operationis virtus comprehendi quasi ex ratione quaeritur. Quid mirum est, si ossa, nervos, carnem capillosque, Deus reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earumdem rerum ei quaestiones inferendae sunt, quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt. Ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit. David psalmista ait: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI, 8; lib. II in Ezech., homil. 8, n. 6). Exsurrexit enim Dominus in requiem suam, cum carnem suam de sepulcro suscitavit. Post hunc quoque exsurgit et arca, quia resurgit Ecclesia. Per Ezechielem prophetam dicitur: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vobis spiritum, et vivetis (Ezech. XVII, 4 seq.). Hinc est quod propheta alius per resurrectionem humanum genus vidit in fine suscitari atque ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Osee, VI, 3).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
