# Sententiarum Libri Quinque 97.29.76-101

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.29.76 to 97.29.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.29.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.29.76

In illa resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. De vera corporis resurrectione beatus Job loquens, ait: Rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius (Job, XIX, 26; Moral., lib. XIV, c. 56, n. 72, 76). Ecce veram resurrectionem: ecce pellem, ecce carnem apertis vocibus fatetur. Quid ergo remanet, unde possit mens nostra dubitare? Nos autem beati Job fidem sequentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem et diversam: eamdem per naturam, diversam per potentiam (Cap. 57, n. 77). Erit post resurrectionem caro nostra subtilis, erit palpabilis, quia non amittet essentiam veracis naturae. In terra videlicet mortui, non spiritu, sed corpore descendunt (Lib. II in Ezech., homil. 8, n. 6). In conspectu ergo Domini procedunt, qui in terram descendunt, quia resurgendo ad judicium veniunt, qui nunc in pulvere putrescunt, sicut scriptum est: In conspectu ejus procedunt universi qui descendunt in terram (Psal. XXI, 29). Idem Psalmista iterum dicit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea (Psal. LXII, 2). Sitit anima, ut Deum videat. Caro, quid sitit, nisi ut resurgat? Hinc rursum ait: Aufer spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur (Psal. CIII, 29). Moxque de carnis resurrectione subjungit: Emitte spiritum tuum, Deus, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ibid. 30).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
