# Sententiarum Libri Quinque 97.3

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 5, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.3

De his qui terrenis desideriis astringuntur. Qui terrenarum rerum amore vinciuntur, in Deo nullatenus delectantur, quia mundi hujus oblectationibus irretiuntur (Moral. XVIII, c. 9, n. 16). Sine delectatione esse anima nunquam potest, nam aut infimis delectatur, aut summis; et quanto acriori cura inardescit ad infima, tanto tempore damnabili frigescit a summis. Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Jonnnes apostolus sciens spinas amorum saecularium supernae charitatis messem germinare non posse, priusquam aeterni amoris semina proferat, de audientium cordibus sancta verbi manu messem amorum saecularium eradicat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). De mundi hujus vana dilectione idem apostolus subjungit, dicens: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt; nec in co seges supernae charitatis pullulat, in quo illam spinae infimae delectationis necant. Idem Joannes apostolus ex mundi hujus infima delectatione nascentes punctiones enumerat, dicens: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed de hoc mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus (Ibid., II, 16). Delectari in Deo hujus mundi dilectioni substratus homo non valet, quia in ejus mente desideria superna non prodeunt, quam profecto spinae terreni amoris premunt. Cum in hoc saeculo quisque effectum quaesitae felicitatis invenerit, auctorem qui hanc ipsam felicitatem tribuit non requirit, quia privato amore mundum istum assequi non erubescit (Greg., ubi sup., c. 10, n. 17).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
