Latin
97.30.1 to 97.30.30
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.30.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
De tremendo aeterni Regit judicio. Omnipotens Deus Filius, cum Judex mortuorum ac vivorum advenerit, et blandus justis, et terribilis apparebit injustis (Lib. II in Ev. ,homil. 21, n. 3). Istos in judicium veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet. Illos vero per justitiae districtionem terret. Tempestas cum oritur, prius lenes undae, et postmodum volumina majora concitantur; ad extremum fluctus se in alta erigunt, et navigantes quosque ipsa sua altitudine subvertunt (Moral. ,lib. XXI, c. 22, n. 35). Sic sie nimirum extrema illa properat, quae universum mundum subruat, tempestas animarum. Tempestas futuri judicii nunc bellis et cladibus, quasi quibusdam undis sua nobis exordia ostendit; et quanto ad finem quotidie propinquiores efficimur, tanto graviora irruere tribulationum volumina videmus. Ad extremum vero, commotis omnibus elementis, supernus Judex veniens finem omnium apportat, quia videlicet et tunc tempestas fluctus in coelum levat; unde et dicitur: Adhuc modicum et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Aggae. II, 7). Quam scilicet tempestatem, quia sancti viri vigilanter aspiciunt, quasi tumentes super se quotidie fluctus expavescunt, atque ex tribulationibus quae mundum feriunt praevident quae sequantur. Quid tremendus Judex facturus est, cum per semetipsum venerit, et in ultionem peccatorum ira ejus exarserit, si nunc portari non potest, cum nos per tenuissimam nubem ferit (Lib. I in Evang. ,homil. 1, n. 6)? In irae ejus praesentia quae caro subsistet, si ventum movit, et terram subruit, concitavit aera et tot aedificia stravit? Hanc districtionem venturi Judicis Paulus considerans, ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 3). Hanc Psalmista exprimit, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ordebil, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Districtionem quippe tantae justitiae tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat quos ignis exurat.