Latin
Book 5, Caput Χχχi
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.31
Unproofread scanNot analysed yet
De poenitentia reproborum sine fructu. Aeterno Judice veniente, unusquisque reproborum ad cor suum reducitur, ut sancta jam cum agere non valet, sentiat, et rectum quod sequi debuit ex lortitudinis suae poena cognoscat (Moral. ,lib. XXVII, c. 21, n, 45). Per Jeremiam prophetam dicitur: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis (Jerem. XII, 3). In die enim occisionis sanctificantur reprobi, quia tunc sancta quae debuerunt agere sentiunt, cum digna pravitatis suae supplicia jam declinare non possunt. Reprobi omnes tunc feriri pertimescunt, cum ultione extrema per sententiam Judicis feriuntur, eosque tunc terror ejus a somno sui torporis exsuscitat, cum vindicta perturbat (Moral. XI, c. 29, n. 41). Per prophetam dicitur: Et tantum sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Cum enim de praeceptis Dei contemptis atque despectis verberari per vindictam iniqui coeperint, tunc intelligunt quod audierunt. Et Psalmista ait: Cum occideret eos, tunc quaerebant eum (Psal. LXXVII, 34). Omnes impii in die extremi judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitioe non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6; Moral. XXXIV, c. 14, n. 25). Ac si aperte dicant: Interni nobis luminis radius non refulsit. Nescit impius mala quae fecit, nisi cum pro eisdem malis puniri jam coeperit (Moral. XV, c. 51, n. 58). Tunc namque intelligit quod audivit, cum se jam pro contemptu vexari doluerit, sicut scriptum est: Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19; Moral. VII, c. 27, n. 33). Reprobi aeterna non intelligunt, nisi cum temporalibus jam sine emendatione puniuntur. Tunc namque mens aestuat, et infructuosae poenitentiae se ignibus inflammat, duci ad supplicium timet, praesentem vitam ex desiderio retinet; sed de loco suo solvitur, quia oblectamenta carnis deserens, ejus duritia per supplicium liquatur.