# Sententiarum Libri Quinque 97.9.62-93

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.9.62 to 97.9.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.9.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.9.62

Et cum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta diffrenatur. Cum plerumque facere principi quod libet licet, juste sibi omne aestimat licere quod libet. … rex Babyloniae, dum elata mente apud se volveret dicens: Nonne haec est Babylon, quam aedificavi (Dan. IV, 27)? in irrationabile animal protinus versus est. Quod enim factus fuerat perdidit, quia humiliter noluit dissimulare quod fecit. Et quin elatione cogitationis suae se super homines extulit, ipsum quem cammunem cum hominibus habuit sensum hominis amisit. Saepe princ pes qui in potestate sunt ad subjectorum passim contumelias erumpunt, et hoc quod invisilantes regimini serviunt, per linguae loquacitatem perdunt. Per Salomon dicitur: Vae tibi, terra, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedum (Eccle. X, 16). Rex quippe puer non incongrue dicitur, dum is qui praeest cura regiminis puerilibus actibus delectatur, et a peccati perpetratione nequaquam subtrahitur. Unde recte Isaias ait: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit (Isai. LXV, 20; Moral. XVII, 6. n. 8), id est, vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur. Sed si a peccati perpetratione nec temporis longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam accepit, ci ad cumulum maledictionis crescit. Quis rectum sapiens ignoret quod reges terrae eo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentium cuncis constipantur (Proaem. IV Mor., c. 3). Difficile quippe hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibus astringuntur. Scriptura attestante, quae ait: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Unde et in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo (Luc. XII, 48). Beatus Job principatus honore perfunctus, quantae celsitudinis quantaeque fuerit benignitatis, insinuat (In praef. l. Mor. c. 3, n. 7) dicens: Principes cessabant loqui, digitum superponebant ori suo (Job.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
