# Sententiarum Libri Quinque 97.9.94-105

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.9.94 to 97.9.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.9.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.9.94

XXIX, 9). Et iterum: Cumque sederem, quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator (Ibid., 25). Saepe qui potestate principantur ea quae recte faciunt, quia elate cogitant, emittunt; dumque se ad cuncta utiles aestimant, etiam impensae utilitatis meritum sibi damnant (Moral. lib. V, c. 11, n. 17). Ut enim quaelibet principis facta digniora sunt, necesse est ci apud se semper indigna videantur, ne eadem bona actio agentis cor sublevet, et sublevando plus auctorem de elatione dejiciat, quam ipsos forte quibus impenditur juvet. Potestas plerumque cum habetur, et cogitanda est ad multorum utilitatem, et propter tumorem. Quatenus is qui ea utitur, et ut prodesse debeat, posse se sciat, et ut extolli non debeat, posse se nesciat (Ibid., n. 48).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
