Latin
1 to 12
Tarra Monachus, Epistola Ad Recaredum Regem 1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Suggerendum gloriose triumphanti et invicta fide regnanti piissimo Domino meo Reccaredo regi servus tuus Tarra indignus. Clementissime Domino et inclyte princeps, praecapisti servum bene sepultum sepulcro evulgi et saeculo pandi: et licet haec clementia sit regalis, sed serviens regi sentient lugubre, dum vadit quo nolit jussu praecepti nam dilectus ille clamat Joannes: Jesus in Judaeam ire nolebat, quia Judaei eum occidere nolebant: sed licet mysteriis effecta noscantur, quia necdum venerat hora ejus; tamen si vita mortem devitat, mortigerus quidem me dicam qui linguis confixus, qui semper suspectus, qui nec immemorem esse putamus inlustrem memoriam culminis vestri, eo quod a pontifice templi dudum oppressus tendebam quo nolens patria pulsus facta infandalibus projectus. Sed pius susceptor Dominus meus abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me, dicens: In silentio et spe erit fortitudo tua. Et ecce. Domine, imperio tuo promoveor nolens de silentio ad clamores, quin etiam de requie ad labores. Tamen fideliter moneo jussos obscenis proverbiis olim auditis: ut cessit incautus, ne excedat mulctandus; nam dictu prophetae rite dicturus: Non celabo misericor diam tuam synagogas multae. Ipso igitur pio custode quo et vere jubente subjiciar nolens ut stylo digesto hactenus clausa ignaris pandimus Domini dena: ideoque, Domine, nec infamia pressus, nee laude erectus, nec ego qui loquor, sed spiritus Patris qui loquitur in nobis, contra maculosae turpitudinis coitum quo in coetu Caulinianse [Leg. Caulianense seu Caulinianense] monachorum coinquinatione polluta sum infamatus, et crimine pessimo fraudulenter objectus, ut vulbae aborsum projecerunt indemnatum, et luxit super me omnis terra: non est inventus qui me agnosceret [et faceret] bene. Sed amplissima noverit tranquillitas vestra falsidicam vocem eorum: nam tempore omni nullo sub coelo quolibet gradu virorum laicus ac monachus, ullis sceleris dictis nullus me operantem sustinuit factum, nequaquam ego ipse a me portari iolatum in Emerita urbe et Lusitania omne illud scortum numquam didici;