Latin · ~6 min
Act 2, lines 2.1.184-2.1.208
Terence, Adelphi 2.1.184-208
Not analysed yet
Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam.
Egon debacchatus sum autem, an tu in me?
Mitte ista, atque ad rem redi.
Quam rem? quo redeam?
Iamne me vis dicere id quod ad te attinet?
Cupio; aequi modo aliquid.
Vah! leno iniqua me non vult loqui.
Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium;
Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria.
Nam hercle etiam hoc restat.
Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine.
Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male.
Argenti tantum dabitur.
Quid si ego tibi illam nolo vendere,
Coges me?
Minime.
Namque id metui.
Neque vendendam censeo,
Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu.
Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam?
Delibera hoc dum ego redeo leno.
Pro supreme Iupiter!
Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam:
Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier.
Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat.
Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor;
Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico
Vendidisse me: de argento somnium: mox; Cras redi.
Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est.
Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,
Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.