Latin · ~5 min
Act 5
Terence, Adelphi 5.7
Not analysed yet
Occidunt me quidem dum nimis sanctas nuptias
Student facere: in apparando consumunt diem.
Quid agitur, Aeschine?
Ehem, pater mi, tu hic eras?
Tuus hercle vero et animo et natura pater,
Qui te amat plus quam hosce oculos: sed cur non domum
Uxorem arcessis?
Cupio: verum hoc mihi morae est;
Tibicina, et Hymenaeum qui cantent.
Eho,
Vin tu huic seni auscultare?
Quid?
Missa haec face,
Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas;
Atque hanc in horto maceriam iube dirui,
Quantum potest; hac transfer; unam fac domum;
Traduce et matrem et familiam omnem ad nos.
Placet,
Pater lepidissime.
Euge! iam lepidus vocor.
Fratri aedes fient perviae: turbam domum
Adducet; sumtum admittet; multa. Quid mea?
Ego lepidus ineo gratiam. Iube nunc iam
Dinumeret illi Babylo viginti minas.
Syre, cessas ire ac facere?
Quid ago?
Dirue.
Tu illas abi et traduce.
Di tibi, Demea,
Bene faciant quum te video nostrae familiae
Tam ex animo factum velle.
Dignos arbitror.
Quid ais tu?
Sic opinor.
Multo rectius est
Quam illam puerperam nunc duci huc per viam
Aegrotam.
Nihil enim vidi melius, mi pater.
Sic soleo: sed eccum Micio egreditur foras.