# Adelphoe 1.214-240

Terence, Adelphoe, Lines 1.214-1.240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/adelphoe/1.214

SA. Tetigin tui quicquam? AE. Si attigisses, ferres infortunium.
SA. Qui tibi meam magis licet habere, pro qua ego argentum dedi?
responde. AE. Ante aedes non fecisse erit melius hic conuitium:
nam si molestus pergis esse, iam intro abripiere atque ibi
usque ad necem operiere loris. SA. Loris liber? AE. Sic erit.
SA. O hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus?
AE. Si satis iam debacchatus es, leno, audi si uis nunciam.
SA. Egon autem debacchatus sum an tu? AE. Mitte ista atque ad rem redi.
SA. Quam rem? quo redeam? AE. Iamne me uis dicere id quod ad te attinet?
SA. Cupio, aequi modo aliquid. AE. Vah, leno iniqua me non uolt loqui!
SA. Leno sum, pernicies communis, fateor, adulescentium,
periurus, pestis: tamen tibi a me nulla ortast iniuria.
AE. Nam hercle etiam hoc restat. SA. Illuc quaeso redi, quo coepisti, Aeschine.
AE. Minis uiginti tu illam emisti (quae res tibi uortat male):
argenti tantum dabitur. SA. Quid? si ego tIbi illam nolo uendere,
coges me? AE. Minume. SA. Namque id metui. AE. Neque uendundam censeo,
quae liberast: nam ego liberali illam adsero causa manu.
nunc uide, utrum uis? argentum accipere an causam meditari tuam?
delibera hoc, dum ego redeo, leno.---SA. Pro supreme Iuppiter,
minume miror qui insanire occipiunt ex iniuria.
domi me arripuit, uerberauit: me inuito abduxit meam.
ob malefacta haec tantidem emptam postulat sibi tradier.
uerum enim quando bene promeruit, fiat: suom ius postulat.
age iam cupio, si modo argentum reddat. sed ego hoc hariolor:
ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico,
so uendidisse me, de argento somnium: mox: cras redi.
id quoque, si modo reddat, possum ferre, quamquam iniuriumst.

---

Terence, Adelphoe. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ter.adel.html.
