Latin · ~7 min
Lines 1.615-1.642
Terence, Adelphoe 1.615-642
Not analysed yet
DE. Quam ob rem? SY. Me inpulsore hanc emptam esse ait. DE. Non tu eum rus hinc modo
produxe aibas? SY. Factum: uerum uenit post insaniens:
nil pepercit. non puduisse uerberare hominem senem!
quem ego modo puerum tantillum inmanibus gestaui meis.
DE. Laudo: Ctesipho, patrissas: abi, uirum te iudico.
SY. Laudas? ne ille continebit posthac, si sapiet, manus.
DE. Fortiter. SY. Perquam, quia miseram mulierem et me seruolum,
qui referire non audebam, uicit: hui, perfortiter.
DE. Non potuit melius. idem quod ego sensit, te esse huic rei caput.
sed estne frater intus? SY. Non est. DE. Vbi illum inueniam cogito.
SY. Scio ubi sit, uerum hodie numquam monstrabo. DE. Hem, quid ais? SY. Ita.
DE. Dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. SY. At nomen nescio
illius hominis, sed locum noui ubi sit. DE. Dic ergo locum.
SY. Nostin porticum apud macellum hac deorsum? DE. Quid ni nouerim?
SY. Praeterito recta platea sursum hanc: ubi eo ueneris,
cliuos deorsum uorsum est: istac praecipitato; postea
est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est,
DE. Quanam? SY. Illi ubi etiam caprificus magna est. DE. Noui. SY. Hac pergito.
DE. Id quidem angiportum non est peruium. SY. Verum hercle: uah,
censen hominem me esse? erraui: in porticum rursum redi:
sane hac multo propius ibis et minor est erratio.
scin Cratini huius ditis aedes? DE. Scio. SY. Vbi eas praeterieris,
ad sinistram hac recta platea; ubi ad Dianae ueneris,
ito ad dextram: prius quam ad portam uenias, apud ipsum lacum
est pistrilla, ei exaduorsum fabrica: ibist. DE. Quid ibi facit?
SY. Lectulos illi salignis pedibus faciundos dedit.
DE. Vbi potetis uos? bene sane. sed cesso ad eum pergere. ---
SY. I sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.