# Adelphoe 1.643-674

Terence, Adelphoe, Lines 1.643-1.674. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/adelphoe/1.643

Aeschinus otiose cessat; prandium corrumpitur;
Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi:
nam iam abibo atque unum quidquid, quod quidem erit bellissumum,
carpam et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.
MICIO HEGIO
SENES DVO
MI. Ego in hac re nil reperio, quam ob rem lauder tanto opere, Hegio.
Meum officium facio: quod peccatum a nobis ortumst corrigo.
nisi si me in illo credidisti esse hominum numero, qui ita putant,
sibi fieri iniuriam ultro, si quam fecere ipsi expostules,
et ultro accusant. id quia a me non est factum, agis gratias?
HE. Ah, minume: numquam te aliter atque es esse animum induxi meum.
sed quaeso, Micio, Vt mecum una eas ad matrem uirginis
atque istaec eadem mihi quae dixti tute dicas mulieri:
suspitionem hanc propter fratrem esse: eius esse illam psaltriam.
nam et illi iam releuabis animum, quae dolore ac miseria
tabescit, et tuom officium fueris functus. sed si aliter putas,
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. Immo ego ibo. HE. Bene facis:
omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quo modo
suspitiosi: ad contumeliam omnia accipiunt magis:
propter suam inpotentiam se semper credunt ludier.
quapropter te ipsum purgare ipsi coram placabilius est.
MI. Et recte et uerum dicis. HE. Sequere me ergo
hac intro. MI. Maxume.
AESCHINVS
ADVLESCENS
Discrucior animi: hocin mihi mali de inprouiso obici
tantum ut neque quid ego de me faciam nec quid agam certum siet!
membra mihi metu debilia sunt: animus timore oh stipuit: pectori consistere
nil consili quit. quo modo hac me expediam turba? tanta nunc
suspitio de me incidit: uah, neque ea inmerito: Sostrata
credit mihi me psaltriam emisse hanc: id anus mi indicium fecit.

---

Terence, Adelphoe. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ter.adel.html.
