Latin · ~5 min
Act 3, lines 3.2.511b-3.2.532
Terence, Andria 3.2.511b-532
Not analysed yet
Audivi et credo: multa concurrunt simul
Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo
Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt
Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico
Obstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul.
Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae.
Quid ais? Quom intellexeras
Id consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo?
Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
Scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit.
Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptias
Perge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos.
Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para.
Non impulit me haec nunc omnino ut crederem:
Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia:
Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum est
Quod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc Chremem
Conveniam: orabo gnato uxorem: si impetro,
Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihi
Si nolit quin eum merito possim cogere.
Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.