# Andria 5.1

Terence, Andria, Act 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/andria/5.1

Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea:
Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face.
Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae.
Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme
Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis,
Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas:
Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis.
Quibus?
Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo
In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias,
Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras.
Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face.
Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere
Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum.
Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent.
Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam.
Scio.
At
Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat.
Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi:
Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere.

---

Terence, Andria, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi001/phi0134.phi001.perseus-lat2.xml.
