Latin
Act 2, lines 2.3.358-2.3.386
Terence, Eunuchus 2.3.358-386
Not analysed yet
Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.
Haud diu est.
Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;
Estne ut fertur forma?
Sane.
At nihil ad nostram hanc.
Alia res.
Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.
Faciam sedulo ac
Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?
Quo nunc is?
Domum,
Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.
O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!
Quid ita?
Rogitas? Summa forma semper conservam domi
Videbit; colloquetur; aderit una in unis aedibus;
Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet.
Quid si nunc tute fortunatus fias?
Qua re Parmeno?
Responde.
Capias tu illius vestem.
Vestem? quid tum postea?
Pro illo te ducam.
Audio.
Te esse illum dicam.
Intelligo.
Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo;
Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias;
Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.
Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes.
Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari.
Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes.
Quid agis? iocabar equidem.
Garris.
Perii: quid ego egi miser?
Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane.
Eamus.
Pergin?
Certum est.
Vide ne nimium calidum hoc sit modo.
Non est profecto: sine.
At enim istaec in me cudetur faba.
Ah!
Flagitium facimus.
An id flagitium est, si in domum meretriciam
Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam
Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis,
Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur?
An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:
Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent.