Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.5.548-3.5.576
Terence, Eunuchus 3.5.548-576
Not analysed yet
Numquis hic est? nemo est: numquis hinc me sequitur? nemo homo est.
Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium? pro Iupiter!
Nunc est profecto interfici cum perpeti me possum,
Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
Sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi,
Qui me sequatur, quoquo eam; rogitando obtundat, enecet;
Quid gestiam, aut quid laetus sim; quo pergam, unde emergam; ubi siem
Testitum hunc nactus; quid mihi quaeram; sanus sim, anne insaniam?
Adibo, atque ab eo gratiam hanc quam video velle inibo.
Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitus quaerit?
Quid est quod laetus sis? quid tibi vis? satin sanus? quid me adspectas?
Quid taces?
O festus dies hominis! amice salve.
Nemo est hominum, quem ego nunc magis cuperem videre quam te.
Narra istuc quaeso quid siet.
Immo ego te obsecro hercle ut audias.
Nostine hanc, quam amat frater?
Novi, nempe opinor Thaidem.
Istam ipsam.
Sic commemineram.
Quaedam hodie est ei dono data
Virgo. Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho,
Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
In hac commotus sum.
Ain tu?
Primam dices, scio, si videris.
Quid multa verba? amare coepi. Forte fortuna domi
Erat quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi,
Neque is deductus etiamdum ad eam. Summonuit me Parmeno
Ibi servus quod ego arripui.
Quid id est?
Tacitus citius audies.
Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier.
Pro eunuchon?
Sic est.
Quid ex ea re tandem ut caperes commodi?
Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho.
Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri.
Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum:
Commendat virginem.