Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.667-4.4.704
Terence, Eunuchus 4.4.667-704
Not analysed yet
Exi foras, sceleste: at etiam restitas
Fugitive? prodi, male conciliate.
Obsecro.
Oh,
Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.
Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio?
Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias,
Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam.
Habesne hominem amabo?
Quidni habeam?
Factum bene!
Istuc pol vero bene.
Ubi est?
Rogitas? non vides?
Videam? obsecro quem?
Hunc scilicet.
Quis hic est homo?
Qui ad vos deductus hodie est.
Hunc oculis suis
Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
Non vidit?
An tu hunc credidisti esse, obsecro,
Ad nos deductum?
Namque alium habui neminem.
Au!
Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat
Honesta facie et liberali.
Ita visus est
Dudum, quia varia veste exornatus fuit:
Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet.
Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet.
Ad nos deductus hodie est adolescentulus,
Quem tu videre vero velles, Phaedria.
Hic est vetus, victus, veternosus senex,
Colore mustelino.
Hem, quae haec est fabula?
Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam.
Eho tu! emine ego te?
Emisti.
Iube, mihi denuo
Respondeat.
Roga.
Venistine hodie ad nos? negat.
At ille alter venit, annos natus sedecim,
Quem secum adduxit Parmeno.
Age dum, hoc mihi expedi
Primum: istam quam habes unde habes vestem? taces?
Monstrum hominis! non dicturus es?
Venit Chaerea.
Fraterne?
Ita.
Quando?
Hodie.
Quam dudum?
Modo.
Quicum?
Cum Parmenone.
Norasne eum prius?
Non; nec quis esset umquam audieram dicier.
Unde igitur fratrem meum esse scibas?
Parmeno
Dicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem.
Occidi.
Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.
Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi?
Iam satis certum est virginem vitiatam esse?
Age nunc bellua
Credis huic quod dicit?