Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.7.770-4.7.798
Terence, Eunuchus 4.7.770-798
Not analysed yet
Hancine ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?
Mori me satius est. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.
Primum aedes expugnabo.
Recte.
Virginem eripiam.
Probe.
Male mulcabo ipsam.
Pulchre.
In medium huc agmen cum vecti Donax;
Tu, Simalio in sinistrum cornu; tu Syrisce in dexterum.
Cedo alios: ubi centurio est Sanga, et manipulus furum?
Eccum adest.
Quid ignave? peniculon pugnare, qui istuc huc portes, cogitas?
Egone? Imperatoris virtutem noveram et vim militum;
Sine sanguine hoc fieri non posse; qui abstergerem vulnera.
Ubi alii?
Qui, malum, alii? solus Sannio servat domi.
Tu hosce instrue: hic ego ero post principia: inde omnibus signum dabo.
Illuc est sapere! ut hosce instruxit, ipsus sibi cavit loco.
Idem hoc iam Pyrrhus factitavit.
Viden tu Thais quam hic rem agit?
Nimirum consilium illud rectum est de occludendis aedibus.
Sane quod tibi nunc vir videatur esse hic nebulo magnus est.
Ne metuas.
Quid videtur?
Fundam tibi nunc nimis vellem dari,
Ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.
Sed eccam Thaidem ipsam video.
Quam mox irrimus?
Mane.
Omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
Qui scis an quae iubeam sine vi faciat?
Di vestram fidem!
Quanti est sapere ! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
Thais, primum hoc mihi responde; cum tibi do istam virginem
Dixtine hos mihi dies soli dare te?
Quid tum postea?
Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum?
Quid cum illo agas?
Et cum eo clam te subduxti mihi?
Libuit.
Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.
Tibi illam reddat? aut tu illam tangas omnium—?
Ah, quid agis? tace.
Quid tu tibi vis? ego non tangam meam?
Tuam autem furcifer!
Cave sis; nescis cui nunc male dicas viro.