# Heautontimorumenos 1.1.53-89

Terence, Heautontimorumenos, Act 1, lines 1.1.53-1.1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/heautontimorumenos/1.1.53

Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est,
Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es,
Nec rei fere sane amplius quicquam fuit;
Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas,
Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
Facit ut te audacter moneam et familiariter,
Quod mihi videre praeter aetatem tuam
Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.
Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi?
Quid quaeris? annos sexaginta natus es,
Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus
Meliorem, neque preti maioris, nemo habet;
Servos complures: proinde quasi nemo siet,
Ita tute attente illorum officia fungere.
Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi
Domum revertor, quin te in fundo conspicer
Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique
Nullum remittis tempus, neque te respicis.
Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.
At enim dices, Quantum hic operis fiat, poenitet.
Quod in opere faciendo operae consumis tuae,
Si sumas in illis exercendis, plus agas.
Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi
Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent?
Homo sum: humani nihil a me alienum puto.
Vel me monere hoc, vel percontari puta.
Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream.
Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face.
An cuiquam est usus homini se ut cruciet?
Mihi.
Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est,
Quaeso? quid de te tantum meruisti?
Eheu!
Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam:
Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi,
Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.
Scire hoc vis?
Hac quidem causa qua dixi tibi.
Dicetur.
At istos rastros interea tamen
Appone: ne labora.

---

Terence, Heautontimorumenos, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi002/phi0134.phi002.perseus-lat2.xml.
