# Heautontimorumenos 1.1.89b-127

Terence, Heautontimorumenos, Act 1, lines 1.1.89b-1.1.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/heautontimorumenos/1.1.89b

Minime.
Quam rem agis?
Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi
Laboris.
Non sinam, inquam.
Ah, non aequum facis.
Hui, tam graves hos, quaeso?
Sic meritum est meum.
Nunc loquere.
Filium unicum adolescentulum
Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme:
Nunc habeam necne incertum est.
Quid ita istuc?
Scies.
Est e Corintho hic advena anus paupercula:
Eius filiam ille amare coepit perdite,
Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
Ubi rem rescivi coepi non humanitus,
Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli,
Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum.
Quotidie accusabam. Hem, tibine haec diutius
Licere speras facere me vivo patre,
Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
Ego te meum esse dici tantisper volo,
Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis,
Ego quod me in te sit facere dignum invenero.
Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
Ego istuc aetatis non amori operam dabam,
Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibi
Simul rem, et belli gloriam armis repperi.
Postremo adeo res rediit: adolescentulus,
Saepe eadem et graviter audiendo victus est,
Et aetate putavit me et benevolentia
Plus scire et providere quam se ipsum sibi.
In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
Quid ais?
Clam me profectus, menses tres abest.
Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
Animi est pudentis signum, et non instrenui.
Ubi comperi ex iis qui ei fuere conscii,
Domum revertor moestus, atque animo fere
Perturbato, atque incerto prae aegritudine:
Assido; accurrunt servi, soccos detrahunt;
Video alios festinare, lectos sternere,
Coenam apparare: pro se quisque sedulo
Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam.

---

Terence, Heautontimorumenos, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi002/phi0134.phi002.perseus-lat2.xml.
