Latin · ~4 min
Act 4
Terence, Heautontimorumenos 4.6
Not analysed yet
Nulla est tam facilis res quin difficilis siet,
Quam invitus facias. Vel me haec deambulatio,
Quam non laboriosa, ad languorem dedit.
Nec quicquam magis nunc metuo quam ne denuo
Miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
Ut te quidem omnes Dii Deaeque, quantum est, Syre,
Cum tuo istoc invento, cumque incepto perduint.
Huiusmodi res semper comminiscere,
Ubi me excarnifices.
I tu hinc quo dignus es.
Quam pene tua me perdidit protervitas !
Vellem hercle factum: ita meritus es.
Meritus? quomodo?
Nae me istuc ex te prius audivisse gaudeo
Quam argentum haberes, quod daturus iam fui.
Quid igitur dicam tibi vis? abiisti, mihi
Amicam adduxti, quam non liceat tangere.
Iam non sum iratus: sed scin ubi nunc sit tibi
Tua Bacchis?
Apud nos.
Non.
Ubi ergo?
Apud Cliniam.
Perii.
Bono animo es: iam argentum ad eam deferes
Quod ei es pollicitus.
Garris: unde?
A tuo patre.
Ludis fortasse me.
Ipsa re experibere.
Nae ego fortunatus homo sum: deamo te, Syre.
Sed pater egreditur: cave quicquam admiratus sies
Qua causa id fiat: obsecundato in loco.
Quod imperabit facito; loquitor paucula.