# Phormio 1.2.132-152

Terence, Phormio, Act 1, lines 1.2.132-1.2.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/phormio/1.2.132

Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
Illa quidem nostra erit.
Iocularem audaciam!
Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur:
Duxit.
Quid narras?
Hoc quod audis.
O Geta,
Quid te futurum est?
Nescio hercle: unum hoc scio;
Quod fors feret feremus aequo animo.
Placet.
Hem, istuc viri est officium.
In me omnis spes mihi est.
Laudo.
Ad precatorem adeam credo, qui mihi
Sic oret; Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum
Posthac, si quicquam, nihil precor; tantummodo
Non addat: Ubi ego hinc abiero, vel occidito.
Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
Quid rei gerit?
Sic tenuiter.
Non multum habet
Quod det fortasse.
Immo nihil nisi spem meram.
Pater eius rediit an non.?
Nondum.
Quid? senem
Quoad exspectatis vestrum?
Non certum scio;
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
Et ad portitores esse delatam: hanc petam.
Numnquid, Geta, aliud me vis?
Ut bene sit tibi.
Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.

---

Terence, Phormio, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi004/phi0134.phi004.perseus-lat2.xml.
