# Phormio 1.2.91-131

Terence, Phormio, Act 1, lines 1.2.91-1.2.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/phormio/1.2.91

Interea, dum sedemus illi, intervenit
Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.
Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo
Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave.
Modo quandam vidi virginem hic viciniae
Miseram suam matrem lamentari mortuam.
Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens
Neque notus neque cognatus extra unam aniculam
Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est.
Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est?
Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,
Vultisne eamus visere? alius, Censco;
Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus;
Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres,
Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem.
Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,
Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni
In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.
Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,
Satis, inquit, scita est: noster vero—
Iam scio:
Amare coepit.
Scin quam? Quo evadat vide.
Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,
Lege id licere facere; sin aliter, negat.
Noster quid ageret nescire; et illam ducere
Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
Non, si redisset, ei pater veniam daret?
Ille indotatam virginem atque ignobilem
Daret illi? Nunquam faceret.
Quid fit denique?
Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
Quid is fecit?
Hoc consilium quod dicam dedit.
Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi
Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.
Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
Paternum amicum me assimulabo virginis:
Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,
Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.

---

Terence, Phormio, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi004/phi0134.phi004.perseus-lat2.xml.
