# Phormio 1.4.179-208

Terence, Phormio, Act 1, lines 1.4.179-1.4.208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/phormio/1.4.179

Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,
Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
Quidnam ille commotus venit?
Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
Quid istuc mali est?
Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?
Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.
Quam hic fugam aut furtum parat?
Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
Te nominat.
Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
Ah, sanusne es?
Domum ire pergam: ibi plurimum est.
Revocemus hominem.
Sta ilico.
Hem,
Satis pro imperio, quisquis es.
Geta.
Ipse est quem volui obviam.
Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
Faciam.
Eloquere.
Modo apud portum—
Meumne?—
Intellexti.
Occidi.
Hem.
Quid agam?
Quid ais?
Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
Nulla est mihi vita expetenda.
Ergo istaec quum ita sint, Antipho,
Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.
Non sum apud me.
Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
Commeruisse culpam.
Hoc verum est.
Non possum immutarier.
Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?
Quum hoc non possum, illud minus possem.

---

Terence, Phormio, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi004/phi0134.phi004.perseus-lat2.xml.
