# Phormio 2.3.423b-440b

Terence, Phormio, Act 2, lines 2.3.423b-2.3.440b. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/phormio/2.3.423b

Omnia haec
Illum putato quae ego nunc dico dicere;
Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.
Iratus est.
Tute idem melius feceris.
Itane es paratus facere me adversum omnia,
Infelix?
Metuit hic nos, tametsi sedulo
Dissimulat.
Bene habent tibi principia.
Quin quod est
Ferendum fers? tuis dignum factis feceris,
Ut amici inter nos simus.
Egon tuam expetam
Amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
Si concordabis cum illa, habebis quae tuam
Senectutem oblectet; respice aetatem tuam.
Te oblectet; tibi habe.
Minue vero iram.
Hoc age:
Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem
Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio.
Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam,
Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho.
Si quid opus fuerit, heus, domo me.
Intelligo.

---

Terence, Phormio, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi004/phi0134.phi004.perseus-lat2.xml.
