# Phormio 5.7.932c-973

Terence, Phormio, Act 5, lines 5.7.932c-5.7.973. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/terence/phormio/5.7.932c

Tune hanc duceres,
Si tibi data esset?
Fac periclum.
Ut filius
Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.
Quaeso, quid narras?
Quin tu mihi argentum cedo.
Immo vero uxorem tu cedo.
In ius ambula.
In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis—
Quid facies?
Egone? Vos me indotatis modo
Patrocinari fortasse arbitramini:
Etiam dotatis soleo.
Quid id nostra?
Nihil.
Hic quandam noram cuius vir uxorem —
Hem.
Quid est?
Lemni habuit aliam:—
Nullus sum.
ex qua filiam
Suscepit; et eam clam educat.
Sepultus sum.
Haec adeo ego illi iam denarrabo.
Obsecro,
Ne facias.
Oh, tune is eras? Ut ludos facit.
Missum te facimus.
Fabulae.
Quid vis tibi?
Argentum quod habes condonamus te.
Audio.
Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,
Inepti, vestra puerili sententia?
Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.
Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est.
Quo pacto aut unde haec hic rescivit?
Nescio;
Nisi me dixisse nemini id certo scio.
Monstri, ita me Di ament, simile.
Inieci scrupulum.
Hem.
Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat,
Tam aperte irridens? Emori hercle satius est.
Animo virili praesentique ut sis para:
Vides tuum peccatum esse clatum foras;
Neque iam id celare posse te uxorem tuam.
Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,
Id nosmet ipsos indicare placabilius est.
Tum hunc impuratum poterimus nostro modo
Ulcisci.
Atat, nisi inihi prospicio, haereo.
Hi gladiatorio animo ad me affectant viam.
At vereor ut placari possit.
Bono animo es.
Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.
Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.
Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.
Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris,
Neque huius sis veritus feminae primariae,
Quin novo modo ei faceres contumeliam,
Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?

---

Terence, Phormio, ed. Edward St. John Parry. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0134/phi004/phi0134.phi004.perseus-lat2.xml.
