Latin · ~8 min
1.33 to 1.40
Tertullian, ad Martyres 1.33-40
Not analysed yet
[8] Nam quod hodie apud Lacedaemonas sollemnitas maxima est, DIAMASTIGOSIS ,id est, flagellatio, non latet. In quo sacro, ante aram nobiles quique adolescentes flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis, et uti perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputatur maiore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus. [9] Igitur si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animae vigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias, tormenta contemnat sub praemio laudis humanae, possum dicere, modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae caelestis et divinae mercedis. Si tanti vitreum, quanti verum margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habet erogare, quantum alii pro falso? Capitulum V [1] Omitto nunc gloriae causam. Eadem omnia saevitiae et cruciatus certamina iam apud homines affectatio quoque et morbus quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat? Certe ad feras ipsas affectatione descendunt et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Iam et ad ignes quidam se auctoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt. [2] Haec, benedicti, non sine causa Dominus in saeculum admisit, sed ad nos et nunc exhortandos et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem. Capitulum VI [1] Sed haec exempla constantiae omittamus de affectatione venientis. Convertamur ad ipsam condicionis humanae contemplationem, ut et illa nos instruant, si qua constanter adeunda sint, quae et invitis evenire consueverunt. Quotiens enim incendia vivos cremaverunt! Quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus elapsae caveis homines devoraverunt! Quot a latronibus ferro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, immo et omni contumelia expuncti! [2] Nemo non etiam hominis causa pati potest, quod in causa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos natalibus et dignitatibus et corporibus et aetatibus suis exitus referunt hominis causa: aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis eius, si pro eo steterint.