# Ad Nationes Libri Duo 2.12_6

Tertullian, Ad Nationes Libri Duo, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.12_6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.12_6

[6] Et tamen Caeli et Terrae originem omitto; erant undeunde, caelibes diu et orbi, antequam mariti et parentes: longo scilicet aeuo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem! [7] Denique simul coepit et Caelo uox insolescere et ubera Terrae lapilliscere, faciunt nuptias inter se: credo, aut Caelum descendit ad sponsam aut Terra ascendit ad sponsum. [8] Concepit tamen Terra de Caelo et peperit illa qeo_j a!deoj Saturnum, mira ratione: utri parentum similis? [9] Sed etsi peperit, certe ante Saturnum neminem procreauerunt nisi unam post Saturnum Opem; exinde de subole cessatum est. [10] Nam Saturnus quidem Caelum castrauit dormientem (�legimus Caelum genere masculino: ceterum quomodo pater nisi masculinus? [11] Sed et unde ad castrandum falx illi, hoc sane aevo ? Nondum enim Vulcanus artifex ferri. �), Terra uero orbata aspernata est, etsi adhuc iuuenili aetate, alii nubere. [12] "Sed nec habebat Caelo potiorem." Quam tamen nisi illam Mare amplectitur? Sed olet salsuginem: dulcibus est aquis assueta.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
