# Ad Nationes Libri Duo 2.16_6-17_1

Tertullian, Ad Nationes Libri Duo, 2.16_6 to 2.17_1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.16_6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.16_6

[6] Tam uanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? [7] Mentior si non in omnibus iam artificiis antiquitas exoleuit, usu quotidiano ubique instruente nouitatem. Atque adeo quos ob artes sanctificatis laeditis in ipsis artibus et prouocatis in aemulis insuperatis. XVII. [1] Denique < . . . . . . . . . . . . . . . >toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas uoluit, posteritas credidit, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > [2] superstitionum praegrandis praesumptio, cui < . . . . . . >rel< . . . . . . . . . . . . . . . > bemus, propterea scilicet Romanos totius orbis domin< . . . . . . . . . . . . . >se, quod officiis religionum meruerint diuturn< . . . . . . . . . . . . . . . . . . > eis praeualeant.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
