# Ad Nationes Libri Duo 2.4_13

Tertullian, Ad Nationes Libri Duo, Liber Secundus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.4_13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tertullian/ad-nationes-libri-duo/2.4_13

[13] Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in in- certa descendere. [14] Rotunda mundo Platonica forma: quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, circino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. [15] Sed Epicurus, qui dixerat: "quae super nos, nihil ad nos," cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. [16] Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbe maiorem Peripatetici denotauerant. [17] Oro uos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseuerationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? [18] Merito ergo Milesius Thales, dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: "in terra", inquit, "nihil perspiciens caelum tibi speculandum existimas?" [19] Itaque casus eius per figuram. philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem, in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in uacuum < . . . . . . . >dum habituros.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: The Latin Library terms (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
