Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.10_29
Not analysed yet
[29] Quis istam contumeliam excuset, quae utut rnortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia et lectisternia et feriae et ludi. [30] Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum, primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, quasi his datum sit post mortem deos fieri; [31] secundum, quod tam exserte atque manifeste coram populo non peieraret contemplator <. . . . . >gis in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, quam ei, qui ei peierare permittunt. [32] Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, qui publice contempserit periurii uindices. [33] Quamquam periurii apud uos quotusquisque purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum uestrorum: facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem!