# ad Nationes 1.10_29

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.10_29

[29] Quis istam contumeliam excuset, quae utut rnortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia et lectisternia et feriae et ludi. [30] Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum, primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, quasi his datum sit post mortem deos fieri; [31] secundum, quod tam exserte atque manifeste coram populo non peieraret contemplator < . . . . . >gis in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, quam ei, qui ei peierare permittunt. [32] Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, qui publice contempserit periurii uindices. [33] Quamquam periurii apud uos quotusquisque purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum uestrorum: facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem!

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
