Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.10_3
Not analysed yet
[3] Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, diuortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne uobiscum communicemus crimen istud. [4] Ecce enim per omnia uitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in uobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas nouis de die consultis constitutisque obruistis. [5] De reliqua uero conuersationis humanae dispositione palam subiacet, quantum a maioribus mutaueritis, cultu habitu apparatu, ipsoque uictu ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. [6] Exclusa ubique antiquitas, in negotiis, in officiis: totam auctoritatem maiorum uestra auctoritas deiecit. [7] Sane, quod uobis magis probro est, laudatis semper uetustates et nihilominus recusatis. Qua peruersitate tan< . . . . . . . >maiorum apud uos �permanere probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? [8] Sed et ipsum quod uidemini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, uel quo maxime reos nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a uobis destrui ac despici ostendam. [9] Nisi quod non perinde: nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest; quod nihil est, nihil patitur: igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. [10] Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes.