# ad Nationes 1.10_34

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.10_34

[34] Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; uenit enim aliquando etiam de fiducia uel conscientiae securitate nel naturali sublimitate animi; derisus uero quanto lasciuior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. [35] Recognoscite igitur, quam derisores inueniamini numinum uestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris superuacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praeuulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis. [36] Omitto, quae bulgae aut sacrilegae gulae uidebuntur, maiorum prope religionem conuenire: atquin doctissimi, grauissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere creduntur, et inreuerentissimi erga deos uestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quominus aut turpius aut uana aut falsa de deis inferat. [37] Ab ipso exordiar uate uestro, � eius unde omnia et omne aequore �, cui quantum honorem adiudicastis, tantum deis uestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. [38] Adhuc meminimus Homeri: ille, opinor, est qui diuinam maiestatem humana condicione tractauit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis fauore diuersis gladiatoria quodammodo paria composuit; [39] Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in uinculis detinet fortasse periturum; eadem Iouem paene perpessum a caelitum plebe traducit aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. [40] Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut uera prodendo aut falsa fingendo? Nec tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur. [41] Taceo de philosophis, quos superbia seueritatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus ueritatis aduersus deos erigit. [42] Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis, criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis. [43] Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioues, seu Iuppiteros dicendum est, sine capitibus inducit.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
