Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.13_1
Not analysed yet
XIII. [1] Alii plane humanius solem Christiarram. deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca tionem, uel die solis laetitiam curare. [2] Quid uos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra uibratis? [3] Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et �ex diebus ipsorum praelegistis, quo die lauacrum subtrahatis aut in uesperam differatis, aut otium et prandium . curetis. [4] Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a uestris ad alienas religiones: Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis uestris. [5] Quare, ut ab excessu reuertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, . agnoscite uicinitatem: non longe a Saturno et sabbatis uestris sumus!