# ad Nationes 1.13_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.13_1

XIII. [1] Alii plane humanius solem Christiarram. deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca tionem, uel die solis laetitiam curare. [2] Quid uos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra uibratis? [3] Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et � ex diebus ipsorum praelegistis, quo die lauacrum subtrahatis aut in uesperam differatis, aut otium et prandium . curetis. [4] Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a uestris ad alienas religiones: Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis uestris. [5] Quare, ut ab excessu reuertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, . agnoscite uicinitatem: non longe a Saturno et sabbatis uestris sumus!

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
