Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.15_1
Not analysed yet
XV. [1] Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii uel sacri quoque inter nos diuersitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. [2] Nos infanticidio litamus siue initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse reuincimini, recognoscetis suo ordine: nunc enim differimus pleraque, ne eadem uideamur ubique retractare. [3] Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen non aliter uos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aeditui tabellis eluduntur. [4] Sed nec eo distat, si uos non ritu sacri neque ferro necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis, si exponitis aut longiore in aquis morte, si mergitis. [5] At et si quo <. . . . . . >dissimilius penes uos fit, eo adicite, quod uestra pignora extinguitis, et supplebitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid <. . . . . >a ratione defecerit.