Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.16_4
Not analysed yet
[4] Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere faciunt. Sed et Macedonesid, quod probauerunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scaenam eorum Oedipus intrauit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. [5] Tragoedus consternatus retracta persona, "numquid", ait, "domini, displicui uobis?" Responderunt Macedones: "immo, tu quidem pulchre, at scriptor uanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit": atque exinde alter ad alterum: "h1laune ",dicebat, ei0j th_n mate&ra ". [6] Sed una uel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omne infecimus solum, omnem pol luimus oceanum. Date igitur aliquam nationem uacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. [7] Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; [8] si qua ab humana condicione priuata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit.