Latin · ~3 min
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.18_7
Not analysed yet
[7] "Esto", inquitis, "ueteribus uos comparate; nobis necesse est in uobis odio pro sequi, quod a nobis non probatur, quia nec inuenitur in nobis". [8] Respondete igitur ad singulas species. Non eadem in uobis exempla adgnosco? Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non uitae amore gladio uos ad lamstas auctoratis nec metu mortis nomen militiae datis. [9] Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. [10] Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex uobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus euasit, ex quo se quidam proxime uestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctorauit. [11] Si flagris mulier insultauit, hoc quoque, qui proxume inter uenatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.