# ad Nationes 1.1_6

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.1_6

[6] Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuertat et sibi rapiat, inquitis. [7] Noui demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae uitae? Quot transfugae in peruersum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. [8] Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa deuertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. [9] Denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Exprobrant etenim quod erant in semetipsos, malae menti ab innocentia transitum uel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
