# ad Nationes 1.20_1

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.20_1

XX. [1] Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini uestros, si nihil inter nos diuersitas habet, si unum et eidem sumus? [2] Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus. [3] Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum prouocamus. [4] Habetis et uos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu: illud aptius de uiro et femina uiris et feminis iunctum. [5] Aut numquid ipso uos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare: sic figulus figulo, faber fabro inuidet!

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
