Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.20_6
Not analysed yet
[6] Immo, iam desine, simulata confessio! Redigit conscientia ueritatem et ad constantiam ueritatis. [7] Nam omnia ista in uobis solis erunt et a nobis solis reuincuntur, de quibus delata sunt, agnitione scilicet diuersae partis, unde scientia instruitur et consilium inspiratur et iudicium gubernatur. [8] Vestra denique sententia, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. [9] Naturae uitio satisfacitis, ut quae in uobis non refutetis, in aliis <. . . . . . >tis aut quorum reatum in uobis memineritis, ea in alios iactetis. [10] Qui <. . . . >opere occupati eritis: in extraneos casti, in uosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi.