# ad Nationes 1.4_5

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.4_5

[5] Sed ueritatem saeculo perosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. [6] Denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo: quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen ueritas semper damnabatur. [7] Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius uester testimonium dixerat: "uirorum," inquit, "omnium Socrates sapientissimus." Vicit Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronun tiaret; confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. Porro apud uos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
