# ad Nationes 1.4_8

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.4_8

[8] Quo more etiam nobis soletis: "bonus uir Lucius Titius, tantum quod Christianus." Item alius: "Ego miror Gaium Seium, grauem uimm, factum Christianum." [9] Pro stultitiae caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt, eo quod nesciunt uitiant. [10] Nemini subuenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. [11] Alii, quos retro ante hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt; alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. [12] Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in peruersum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. [13] Pater filium, de quo queri desierat, exheredauit; dominus seruum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit: simul quis intellexerit Christianum, mauult nocentem. [14] Nam et ipsa per se traducitur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono nostro. Sic et mali de suo malo radiant? Aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? [15] Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam quam nec oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori nouimus? Qui uult intellegere, qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
