Latin
Liber Primus
Tertullian, ad Nationes 1.5_1
Not analysed yet
V. [1] Quod ergo dicitis: "pessimi et probrosissimi auaritia luxuria improbitate", non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. [2] Necesse est in corpore et quantum uelis integro aut puro, aut naeuus aliqui effruticet aut uerrucula exsurgat aut lentigo sordescat. [3] Caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur; modica macula in fronte, in parte quadam exemplari �uisa quo uniuersitas munda est. Maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. [4] Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite sectam cui malitiae deputatur. [5] Ipsi in conloquio, si quando aduersus nos, "cur ille, inquitis, "fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes?" Adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis.