# ad Nationes 1.6_4

Tertullian, ad Nationes, Liber Primus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tertullian/ad-nationes/1.6_4

[4] Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio: quomodo enim legem obseruabis cauendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues? [5] Nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non uult. [6] Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. [7] Legis iniustae honor nullus est: ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie nouis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

---

Tertullian, ad Nationes. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/tertullian/tertullian.nationes.shtml.
